- FAVETE Linguis
- FAVETE Linguisapud Papin. Stat. l. 2. Sylv. 7. v. 19.Lucanum canimus, favete linguis,Vestra est ista dies, favete Musae:formula est solita acclamationis, in sacris praecipue Vett. usurpata. Plin. l. 28. c. 2. ubi de verborum, et incantamentis carminum: Quippe Victimas caedi sine precatione, non videtur referre, nec rite Ceos consuli ---- Vidimus certis precationibus obsecr asse summos Magistr atus. Etne quid verborum praeereatur, aut praeposterum dicatur, descripto praeire aliquem, rarsusque alium custodem dari, qui attendat, alium vero praeponi, qui favere linguis iubeat: tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur etc. Attius in Oenomao, apud Nonium,Per urbem, ut omnes qui arcana asteumque accoluntCives, omnibus faustis augustam adhibeantFaventiam, ore obscena dicta segregent.Vide quoqueve Cic. de Divinat. l. 2. Apud Graecos verba illa fuêrunt, ἐυφημεῖτε, σιγᾶτε. Euripid. in Ione. Homer. Il. a. Alii. Ipsum favere Festo bona fari est. Unde Ovid. Fast. l. 1. v. 71.Postera lux oritur, linguis animisque favete,Nunc dicenda bono sunt bona verba die.Favere vero linguâ, etiam pascere linguam dicebatur etc. Qua de formula vide plura apud B. Brisson. l. 1. p. 8. cuius ceteri, qui eius meminêre, nil nisi Analectae sunt. Barthius ad Stat. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.